Eripe me Domine ab homine malo a viro iniquo eripe me
Qui cogitaverunt iniq uitates in corde tota die constituebant proelia
Acuerunt linguam suam sicut serpentis venenum aspidum sub labiis eorum
Custodi me Domine de manu peccatoris ab hominibus iniquis eripe me qui cogitaverunt subplantare gressus meos
Absconderunt superbi laqueum mihi et funes extenderunt in laqueum iuxta iter scandalum posuerunt mihi
Dixi Domino Deus meus es tu exaudi Domine vocem deprecationis meae
Domine Domine virtus salutis meae obumbrasti super caput meum in die belli
Non tradas Domine desiderio meo peccatori cogitaverunt contra me ne derelinquas me ne forte exaltentur
Caput circuitus eorum labor labiorum ipsorum operiet eos
Cadent super eos carbones in igne deicies eos in miseriis non subsistent
Vir linguosus non dirigetur in terra virum iniustum mala capient in interitu
Cognovi quia faciet Dominus iudicium inopis et vindictam pauperum
Verum tamen iusti confitebuntur nomini tuo habitabunt recti cum vultu tuo